Robert Lowth

De sacra poesi Hebraeorum
praelectiones academicae

 

Oratio inauguralis; sive Prælectio prima:
de poeticæ fine et utilitate

[Auszug]

 

Text
Editionsbericht
Literatur

 

Verum de Poetica adhuc levius omnino et humilius, quam ejus dignitas postulat, existimabimus, nisi eo demum convertamus animos, unde ejus magnitudo maxime elucet; nisi eam in sacris versantem, et Religioni ministrantem contemplemur. Hoc primum ei negotium datum est; hoc ita feliciter exequitur, ut in cæteris rebus impositam quandam personam gerere videatur, hic solummodo suam; alibi enim ad artis [16] subsidia semper confugere, hic propria vi niti, aut potius spiritu vere divino sustentari. Quid enim habet universa Poesis, quid concipere potest mens humana grandius, excelsius, ardentius; quid etiam venustius et elegantius, quam quæ in sacris Hebræorum Vatum scriptis occurrunt? qui magnitudinem rerum fere ineffabilem verborum pondere et carminis majestate exæquant; quorum cum nonnulli vel ipsis Græcorum poetarum fabulis sunt antiquiores, ita omnes tantum eos sublimitate exsuperant, quantum vetustate antiquissimi antecedunt. Quod si ipsius Poeseos ultima origo quæratur, ad Religionem omnino videtur referenda. Nam cum sit facultas a natura profecta, præceptis et legibus non nisi sero conformata, non ætatis alicujus aut gentis propria, sed universi humani generis; vehementioribus humanæ mentis Affectibus necessario tribuenda est: quorum ea est natura, ut sese efferant vocibus elatis, ardentibus, maximeque a vulgari sermonis usu abhorrentibus; nec minus æquabilem illum continuæ locutionis tenorem impetu suo dirumpunt et distinguunt intervallis; sententias acres, incitatas, vibrantes, crebris veluti ictibus contorquent; et orationem pro motu et habitu animi varie intercidunt, et quodammodo modulantur. Hoc in Admiratione et Gaudio vel maxime locum habet; et quid erat quod hominis jam tum creati mentem, opinionum vanitate nondum depravatam, adeo vehementer potuit percellere, ac, quæ tum ei plane obversata est, Dei Optimi Maximi bonitas, sapientia et magnitudo? quid verisimilius, quam primum inconditi carminis conatum in Creatoris laudes ipso exardescentis animi impetu erupisse? Id certe minime dubium est, eisdem in sacris enutritam suisse Poeticam, in quibus nata videtur: obire templa, adesse altaribus, prima ei et propria quædam occupatio fuit: et cum religiones in variis gentibus atque ætatibus diversissimæ obtinuerint, in hoc tamen omnes consensisse accepimus, ut hymnis et carminibus celebrarentur. 1 Hujusce originis non obscura indicia etiamnum præ |17] se fert Poesis, eo quod sacram et cælestem materiam veluti parentem suam et educatricem ardentissimo affectu semper amplectatur; huc veluti ad germanam patriam amat recurrere, ibique et lubentissime versetur, et maxime vigeat.

 

 

[Fußnote, S. 16]

1   Antiquissimum secundum PLATONEM Musicæ sive Poeseos genus erant ευχη προς θεός όνομα δε υμνοι επικαλεντο. DE LEG. Lib. III. Rem ipsam eleganter illustrat SUETONIUS; in Nominis etymologia infelicior, ut accidit nonnunquam veteribus Grammaticis. "Cum primum homines exuta feritate rationem vitæ habere cæpissent, seque ac Deos suos nosse, cul[17]tum modicum ac sermonem necessarium commenti sibi, utriusque magnificentiam ad religionem Deorum suorum excogitaverunt. Igitur ut templa illis domibus pulchriora, et simulachra corporibus ampliora faciebant: ita eloquio etiam quasi augustiore honorandos putaverunt, laudesque eorum et verbis illustrioribus et jucundioribus numeris extulerunt. Id genus, quia forma quædam efficeretur, quæ ποιοτης dicitur, Poema vocitatum est, ejusque fictores Poetæ." Ex opere deperdito DE POETIS citatum ab ISIDORO, Orig. Lib. VIII. cap. 7.   zurück

 

 

 

 

Erstdruck und Druckvorlage

Robert Lowth: De sacra poesi Hebraeorum praelectiones academicae.
Oxonii: e typographeo Clarendoniano 1753, S. 1-17.

Unser Auszug: S. 15-17.

Die Textwiedergabe erfolgt nach dem ersten Druck (Editionsrichtlinien).

URL: https://mdz-nbn-resolving.de/bsb10354190
URL: https://archive.org/details/desacrapoesihebr00lowt
URL: https://books.google.fr/books?id=lDNBAAAAcAAJ

 

 

Übersetzung

 

 

 

Literatur

Berghahn, Cord-Friedrich: "Mythologische Nationalgesänge vom Ursprunge". Biblische Poesie, Judentum und europäische Gegenwart bei Johann Gottfried Herder und Moses Mendelssohn. In: Germanisch-Romanische Monatsschrift; N.F. 57 (2007), S. 113-133.

Brandmeyer, Rudolf: Poetiken der Lyrik: Von der Normpoetik zur Autorenpoetik. In: Handbuch Lyrik. Theorie, Analyse, Geschichte. Hrsg. von Dieter Lamping. 2. Aufl. Stuttgart 2016, S. 2-15.

Cullhed, Anna: Original Poetry: Robert Lowth and Eighteenth-Century Poetics. In: Sacred Conjectures. The Context and Legacy of Robert Lowth and Jean Astruc. Hrsg. von John Jarick. New York u.a. 2007 (= Library of Hebrew Bible / Old Testament Studies, 457), S. 25-47.

Hopkins, David / Martindale, Charles (Hrsg.): The Oxford History of Classical Reception in English Literature. Bd. 3: 1660-1790. Oxford 2012.

Jarick, John (Hrsg.): Sacred Conjectures. The Context and Legacy of Robert Lowth and Jean Astruc. New York u.a. 2007.

Lynch, Jack (Hrsg.): The Oxford Handbook of British Poetry, 1660-1800. Oxford 2016.

Mauduit, Christine u.a. (Hrsg.): Brill's Companion to the Reception of Aristotle's Poetics. Leiden u. Boston 2025.

Prickett, Stephen (Hrsg.): The Edinburgh Companion to the Bible and the Arts. Edinburgh 2014.

Raz, Yosefa: Imagining the Hebrew Ode: On Robert Lowth's Biblical Species. In: Prooftexts. A Journal of Jewish Literary History 40.1 (2023), S. 85-109.

Schorch, Grit: Das Erhabene und die Dichtkunst der Hebräer. Transformationen eines ästhetischen Konzepts bei Lowth, Mendelssohn und Herder. In: Hebräische Poesie und jüdischer Volksgeist. Die Wirkungsgeschichte von Johann Gottfried Herder im Judentum Mittel- und Osteuropas. Hrsg. von Christoph Schulte. Hildesheim u. a. 2003, S. 67-92.

Wagner, Andreas (Hrsg.): Parallelismus membrorum. Göttingen 2007 (= Orbis Biblicus et Orientalis, 224).

Weidner, Daniel (Hrsg.): Urpoesie und Morgenland. Johann Gottfried Herders "Vom Geist der ebräischen Poesie". Berlin 2008.

Wilson, Ross: Critical Forms. Forms of Literary Criticism, 1750-2020. Oxford 2023.
Kap. 4: Lectures.

 

 

Edition
Lyriktheorie » R. Brandmeyer